Angaben zur Identifikation |
Signatur: | AT-OeStA/HHStA UR AUR 619 |
Titel: | Piligrim, Abt von Baumgartenberg, überlässt dem Lederer Heinrich, seiner Gattin Jutta und Tochter Gisela einen Hof in Krems auf ihre Lebenszeit gegen einen jährlichen Zins von einem Pfund Pfenning. |
Entstehungszeitraum: | 1239 |
Stufe: | Einzelstück (Aktenstück, Bild, Karte, Urkunde) |
|
Angaben zum Kontext |
Provenienz: | Rep. 4, Baumgartenberg |
Archivalienart: | Urkunde |
|
Angaben zu Inhalt und Struktur |
Regest: | P. dei gratia dictus abbas in Pomgartinberge feliciter amen. Ne super gestis mortalium posteris calumpniandi materia uel litis occasio prebeatur, per testes et litterarum apices instauratur memorie perpetis certitudo. Nouerit igitur omnium fidelium tam presentia modernorum quam industria futurorum, quod nos Heinrico coriario et uxori eius Jutte et filie ipsius Gisele curtem quandam in Chremse iure ciuili, quam diu uixerint uel etiam successiue, contulimus eo pacto, ut nobis singulis annis talentum denariorum, medium uidelicet in natiuitate Christi et residuum in festo Pentecostes, ex integro persolvant occasione qualibet pretermissa. Si qua uero necessaria fuerint ad structuram in lignis seu aliis utensilibus, de suis sumptibus comparabunt et edificabunt etiam diruta de proprio restaurando. Quod si dictam pensionem de premissa curte statutis diebus persolvere neglexerint, ipsis exclusis ad nos cum omni iure libera revertetur. Verum ne presens contractus per maliciam hominum vel obliuionis rubigine immutetur, factum et facti ordinem plenius exprimemus. Prefatus itaque Heinricus cum coniuge sua Jutta et filia sua Gisila hee tres persone diebus uite sue sepedictam curtem cum omni integritate tenebunt et quiete pro suo commodo possidebunt. Post decessum uero trium personarum nec soboles earum, quas ante presentem contractum vel postmodum genuerunt, seu ipsarum nepotuli nil sibi iuris dicent aut uendicabunt in curte sepius memorata, sed absque omni dubietatis scrupulo cum omnibus edificiis ante et post inibi constructis nullo resistente plane et plene ad nostram ecclesiam reuoluetur. Vt autem hec rata permaneant, nomina illorum annotari fecimus, qui facto, dum fieret, astiterunt, Gepzo, Leo, Cristianus, Heinricus monachi, laici Conradus, Ditmarus, Geroldus faber, Brunwart. Acta sunt hec in Chremse anno gratie millesimo CC. XXXIX. feliciter Amen. |
Aussteller: | Piligrim, Abt von Baumgartenberg |
Empfänger/Vertragspartner: | Lederer Heinrich, seine Frau Jutta und deren Tochter Gisela |
Ort: | Krems |
Sprache: | Latein |
Siegel: | Siegel des Ausstellers an Pergamentpressel |
Beschreibstoff: | Pergament |
Ansichtsbild: |
|
|
Angaben zur Benutzung |
Reproduktion vorhanden: | Digitale Aufnahme |
Reproduktionsbestimmungen: | Kopie vom Digitalisat |
|
|
|
Deskriptoren |
Einträge: | Krems (Ort\Österreich\Politische Struktur (aktuell)\Niederösterreich) |
| Baumgartenberg (Ort\Österreich\Politische Struktur (aktuell)\Oberösterreich\Perg) |
| Krems an der Donau (Ort\Österreich\Politische Struktur (aktuell)\Niederösterreich) |
|
Behältnisse |
Anzahl: | 1 |
|
Verwandte Verzeichnungseinheiten |
Verwandte Verzeichnungseinheiten: | keine |
|
Benutzung |
Schutzfristende: | 31.12.1269 |
Erforderliche Bewilligung: | Keine |
Physische Benützbarkeit: | Uneingeschränkt |
Zugänglichkeit: | Öffentlich |
|
URL für diese Verz.-Einheit |
URL: | https://archivinformationssystem.at/detail.aspx?ID=183003 |
|
Social Media |
Weiterempfehlen | |
|